monumenta.ch > Plinius > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 55
{XXXI} Nec arboris ipsius quae sit facies constat. res in Arabia gessimus et Romana arma in magnam partem eius penetravere, Gaius etiam Caesar Augusti filius inde gloriam petiit, nec tamen ab ullo, quod equidem sciam, Latino arborum earum tradita est facies.